Liber I
1
Varro, L.L., VII, 19: Ennii... —
Musae quae pedibus magnum pulsatis Olympum;
caelum dicunt Graeci Olympum.
Cp. Varr., R.R., I, 1, 4; Serv., ad Aen., XI., 660; Hom. Il., II, 484 Ἔσπετε νῦν μοι Μοῦσαι Ὀλύμπια δώματ᾿ ἔχουσαι.
2–3
[Probus], ap. G.L., IV, 23, 11 K: Neutro genere... brevis est (syllaba).... Ennius in I —
Nam populos...... Italos res atque poemata nostra cluebunt.
Fronto, de Eloq., 146 N: Magistra Homeri Calliopa, magister Enni Homerus et Somnus.
Fronto, Epp., Vol. I, p. 94 (cp. 98) Haines: Transeo nunc ad Q. Ennium nostrum, quem tu ais ex somno et somnio initium sibi scribendi fecisse. Sed profecto nisi ex somno suscitatus esset, numquam somnium suum narrasset.
4
Fronto, Epp., Vol. I, pp. 204 H: Si quando te —
somno leni
ut poeta ait —
placidoque revinctus
video in somnis, numquam est quin amplectar et exosculer... hoc unum ex Annalibus sumptum amoris mei argumentum poeticum et sane somniculosum.
5
Cicero, Ac. Pr., II, 16, 51: Cum somniavit (Ennius) narravit —
visus Homerus adesse poeta.
Cp. Ac. Pr., 27, 88: de Re Pub., VI, 10, 10.
6
Cicero, Ac. Pr., II, 27, 88: Nisi vero Ennium non putamus ita totum illud audivisse —
‘O pietas animi! si modo id somniavit ut si vigilans audiret.
Cp. Donat. in Ter., Eun., III, 5, 12.
7–10
Epicharmus, ap. Com. Cr. Fr. I, 123 Kaibel: καὶ γὰρ τὸ θῆλυ τῶν ἀλεκτορίδων γένος, | αἰ λῇς καταμαθεῖν, ἀτενὲς οὐ τίκτει τέκνα | ζῶντ᾿ ἀλλ᾿ ἐπῴζει καὶ ποιεῖ ψυχὰν ἔχειν.
Varro, L.L., V, 59: Haec duo caelum et terra quod anima et corpus. Humidum et frigidum terra, sive —
‘Ova parire solet genus pennis condecoratum non animam,
ut ait Ennius —
‘et post inde venit divinitus pullis ipsa anima;
sive, ut Zenon Citieus, animalium semen ignis isque anima et mens.
Cp. Diomed., ap. G.L., I, 383, 5 K; Priscian., ap. G.L., II, 401, 3 K.
11–12
Varro, L.L., V, 60: Recte igitur... quod ait... Ennius —
‘terraque corpus
quae dedit ipsa capit neque dispendi facit hilum.
Cp. V, 111; IX, 53.
13
Donatus, in Ter., Andr., II, 5, 18: ‘Memini videre’ pro ‘vidisse’ Ennius —
‘Memini me fiere pavum.
Cp. Donat., in Ter., in Adelph., I, 2, 26; Phorm., I, 2, 24; Charis., ap. G.L., I, 98, 4 K; Tertull., de An., 33 pavum se meminit Homerus Ennio somniante. Lucret., I, 112–126.
Schol. ad Pers., Prol., 2–3: Tangit Ennium qui dixit se vidisse per somnium in Parnaso Homerum sibi dicentem quod eius anima in suo esset corpore.
14
Persius, S., VI, 9–11: —
‘Lunai portum, est operae, cognoscite, cives.
Cor iubet hoc Enni posquam destertuit esse | Maeonides, Quintus pavone ex Pythagoreo.
Schol., ad loc.: Hunc versum ad suum carmen de Ennii carminibus transtulit. Merito ergo ait ‘cor iubet hoc Enni postquam destertuit.’ Sic Ennius ait in Annalium suorum principio, ubi dicit se vidisse in somnis Homerum dicentem fuisse quondam pavonem et ex eo translatam in se animam esse secundum Pythagorae